De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  2. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  3. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  4. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  5. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  6. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  7. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  8. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  9. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  10. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  11. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  12. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  13. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  14. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  15. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  16. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  17. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  18. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  19. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  20. floribus et foliis lascivia laeta movebat,