De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. At specimen sationis et insitionis origo
  2. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  3. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  4. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  5. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  6. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  7. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  8. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  9. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  10. inque dies magis in montem succedere silvas
  11. cogebant infraque locum concedere cultis,
  12. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  13. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  14. caerula distinguens inter plaga currere posset
  15. per tumulos et convallis camposque profusa;
  16. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  17. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  18. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  19. At liquidas avium voces imitarier ore
  20. ante fuit multo quam levia carmina cantu