De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  2. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  3. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  4. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  5. non quierint animo praesentire atque videre,
  6. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  7. et magis id possis factum contendere in omni
  8. in variis mundis varia ratione creatis,
  9. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  10. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  11. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  12. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  13. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  14. et facere ante viros lanam natura
  15. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  16. et sollertius est multo genus omne virile;
  17. agricolae donec vitio vertere severi,
  18. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  19. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  20. atque opere in duro durarent membra manusque.