De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  2. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  3. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  4. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  5. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  6. et validis socios caedebant dentibus apri
  7. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  8. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  9. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  10. nam transversa feros exibant dentis adactus
  11. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  12. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  13. concidere atque gravi terram consternere casu.
  14. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  15. effervescere cernebant in rebus agundis
  16. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  17. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  18. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  19. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  20. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.