De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  2. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  3. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  4. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  5. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  6. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  7. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  8. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  9. sive feras interficere et ditescere praeda;
  10. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  11. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  12. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  13. horribili sonitu silvas exederat altis
  14. a radicibus et terram percoxerat igni,
  15. manabat venis ferventibus in loca terrae
  16. concava conveniens argenti rivus et auri,
  17. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  18. posterius claro in terra splendere colore,
  19. tollebant nitido capti levique lepore,
  20. et simili formata videbant esse figura