De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  2. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  3. corripiunt divum percussi membra timore,
  4. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  5. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  6. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  7. induperatorem classis super aequora verrit
  8. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  9. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  10. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  11. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  12. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  13. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  14. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  15. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  16. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  17. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  18. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  19. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  20. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?