De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  2. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  3. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  4. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  5. mucronum duci fastigia procudendo,
  6. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  7. materiemque dolare et levia radere tigna
  8. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  9. nec minus argento facere haec auroque parabant
  10. quam validi primum violentis viribus aeris,
  11. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  12. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  13. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  14. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  15. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  16. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  17. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  18. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  19. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  20. laudibus et miro est mortalis inter honore.