De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  2. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  3. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  4. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  5. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  6. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  7. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  8. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  9. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  10. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  11. sanctius et multo certa ratione magis quam
  12. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  13. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  14. religione refrenatus ne forte rearis
  15. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  16. corpore divino debere aeterna manere,
  17. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  18. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  19. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  20. praeclarumque velint caeli restinguere solem