De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut fundamento stabili fortuna maneret
  2. et placidam possent opulenti degere vitam,
  3. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  4. certantes iter infestum fecere viai,
  5. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  6. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  7. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  8. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  9. ut satius multo iam sit parere quietum
  10. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  11. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  12. angustum per iter luctantes ambitionis;
  13. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  14. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  15. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  16. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  17. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  18. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  19. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  20. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.