De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  2. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  3. inde magistratum partim docuere creare
  4. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  5. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  6. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  7. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  8. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  9. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  10. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  11. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  12. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  13. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  14. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  15. qui violat factis communia foedera pacis.
  16. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  17. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  18. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  19. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  20. et celata mala in medium et peccata dedisse.