De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  2. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  3. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  4. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  5. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  6. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  7. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  8. condere coeperunt urbis arcemque locare
  9. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  10. et pecudes et agros divisere atque dedere
  11. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  12. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  13. posterius res inventast aurumque repertum,
  14. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  15. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  16. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  17. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  18. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  19. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  20. at claros homines voluerunt se atque potentes,