De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  2. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  3. exin imaginibus missis consistere eorum.
  4. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  5. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  6. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  7. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  8. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  9. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  10. nec ratione alia servari posse videntur,
  11. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  12. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  13. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  14. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  15. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  16. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  17. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  18. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  19. tertia pars nulla possit ratione videri.
  20. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  21. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  22. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  23. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  24. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  25. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  26. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  27. habrotonique graves et tristia centaurea,
  28. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  29. ---
  30. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  31. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  32. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  33. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  34. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  35. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  36. quae multis formata modis sublime feruntur,
  37. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  38. cernimus et mundi speciem violare serenam
  39. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  40. ora volare videntur et umbram ducere late,
  41. inter dum magni montes avolsaque saxa
  42. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  43. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  44. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  45. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  46. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  47. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  48. ---
  49. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  50. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  51. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  52. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  53. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  54. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  55. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  56. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  57. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  58. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  59. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  60. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  61. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  62. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  63. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  64. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  65. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  66. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  67. sic ab rebus item simili ratione necessest
  68. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  69. multa modis multis in cunctas undique partis;
  70. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  71. res ibi respondent simili forma atque colore.
  72. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  73. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  74. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  75. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  76. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  77. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  78. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  79. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  80. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,