De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  2. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  3. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  4. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  5. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  6. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  7. Principio persaepe levis res atque minutis
  8. corporibus factas celeris licet esse videre.
  9. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  10. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  11. quae quasi cuduntur perque intervallum
  12. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  13. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  14. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  15. qua propter simulacra pari ratione necessest
  16. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  17. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  18. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  19. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  20. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  21. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  22. et quasi permanare per intervallum.
  23. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  24. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  25. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  26. per totum caeli spatium diffundere sese
  27. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  28. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  29. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  30. quone vides citius debere et longius ire
  31. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  32. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  33. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  34. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  35. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  36. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  37. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  38. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  39. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  40. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  41. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  42. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  43. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  44. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  45. nec variae cessant voces volitare per auras.
  46. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  47. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  48. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  49. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  50. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  51. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  52. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  53. cernere odorari licet et sentire sonare.
  54. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  55. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  56. cernitur in luce et claro candore, necessest
  57. consimili causa tactum visumque moveri.
  58. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  59. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  60. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  61. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  62. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  63. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  64. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  65. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  66. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  67. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  68. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  69. efficit ut videamus et internoscere curat;
  70. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  71. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  72. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  73. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  74. propterea fit uti videamus quam procul absit
  75. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  76. et nostros oculos perterget longior aura,
  77. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  78. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,