De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. carmine Pierio rationem exponere nostram
  2. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  3. si tibi forte animum tali ratione tenere
  4. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  5. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  6. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  7. qualia sint et quam variis distantia formis
  8. sponte sua volitent aeterno percita motu
  9. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  10. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  11. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  12. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  13. atque animi quoniam docui natura quid esset
  14. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  15. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  16. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  17. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  18. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  19. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  20. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  21. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  22. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  23. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  24. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  25. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  26. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  27. effugere aut umbras inter vivos volitare
  28. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  29. cum corpus simul atque animi natura perempta
  30. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  31. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  32. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  33. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  34. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  35. corpora res multae, partim diffusa solute,
  36. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  37. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  38. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  39. et vituli cum membranas de corpore summo
  40. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  41. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  42. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  43. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  44. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  45. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  46. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  47. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  48. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  49. quo fuerint et formai servare figuram,
  50. et multo citius, quanto minus indupediri
  51. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  52. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  53. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  54. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  55. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  56. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  57. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  58. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  59. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  60. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  61. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  62. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  63. omnia conrident correpta luce diei.
  64. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  65. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  66. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  67. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  68. quae volgo volitant subtili praedita filo
  69. nec singillatim possunt secreta videri.
  70. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  71. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  72. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  73. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  74. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  75. at contra tenuis summi membrana coloris
  76. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  77. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  78. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni