De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  2. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  3. in somnis sudare tamen spirareque semper
  4. et quasi de palma summas contendere viris
  5. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  6. venantumque canes in molli saepe quiete
  7. iactant crura tamen subito vocisque repente
  8. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  9. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  10. expergefactique secuntur inania saepe
  11. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  12. donec discussis redeant erroribus ad se.
  13. at consueta domi catulorum blanda propago
  14. discutere et corpus de terra corripere instant,
  15. iactant crura tamen subito vocisque repente
  16. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  17. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  18. expergefactique secuntur inania saepe
  19. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  20. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  21. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  22. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  23. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  24. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  25. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  26. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  27. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  28. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  29. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  30. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  31. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  32. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  33. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  34. indicioque sui facti persaepe fuere.
  35. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  36. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  37. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  38. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  39. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  40. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  41. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  42. somno devincti credunt se extollere vestem,
  43. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  44. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  45. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  46. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  47. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  48. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  49. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  50. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  51. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  52. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  53. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  54. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  55. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  56. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  57. per membra atque artus decedit corpore toto,
  58. in loca conveniens nervorum certa cietque
  59. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  60. inritata tument loca semine fitque voluntas
  61. eicere id quo se contendit dira lubido,
  62. incitat inritans loca turgida semine multo
  63. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  64. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  65. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  66. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  67. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  68. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  69. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  70. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  71. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  72. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  73. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  74. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  75. stillavit gutta et successit frigida cura;
  76. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  77. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  78. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  79. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  80. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  81. nec retinere semel conversum unius amore
  82. et servare sibi curam certumque dolorem;
  83. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  84. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  85. si non prima novis conturbes volnera plagis
  86. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  87. aut alio possis animi traducere motus.
  88. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  89. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  90. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  91. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  92. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  93. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  94. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  95. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  96. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  97. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  98. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  99. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  100. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  101. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  102. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  103. quod fieri contra totum natura repugnat;
  104. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  105. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  106. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  107. quae quoniam certas possunt obsidere partis,