De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  2. ex hominis vero facie pulchroque colore
  3. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  4. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  5. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  6. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  7. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  8. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  9. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  10. nec satiare queunt spectando corpora coram
  11. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  12. possunt errantes incerti corpore toto.
  13. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  14. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  15. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  16. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  17. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  18. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  19. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  20. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  21. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  22. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  23. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  24. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  25. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  26. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  27. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  28. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  29. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  30. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  31. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  32. labitur interea res et Babylonia fiunt
  33. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  34. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  35. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  36. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  37. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  38. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  39. eximia veste et victu convivia, ludi,
  40. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  41. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  42. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  43. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  44. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  45. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  46. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  47. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  48. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  49. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  50. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  51. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  52. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  53. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  54. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  55. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  56. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  57. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  58. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  59. et praetermittas animi vitia omnia primum
  60. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  61. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  62. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  63. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  64. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  65. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  66. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  67. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  68. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  69. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  70. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  71. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  72. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  73. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  74. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  75. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  76. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  77. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  78. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  79. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  80. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  81. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  82. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  83. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  84. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  85. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  86. floribus et sertis operit postisque superbos
  87. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  88. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  89. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  90. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  91. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  92. plus videat quam mortali concedere par est.
  93. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  94. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  95. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  96. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  97. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  98. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  99. praetermittere et humanis concedere rebus.
  100. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  101. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  102. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  103. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  104. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  105. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  106. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  107. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans