De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  2. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  3. perturbari anima et corpus languescere possit,
  4. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  5. Principio externa corpus de parte necessum est,
  6. quoniam vicinum tangitur auris,
  7. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  8. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  9. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  10. interiorem etiam partem spirantibus
  11. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  12. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  13. perveniant plagae per parva foramina nobis
  14. corporis ad primas partis elementaque prima,
  15. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  16. conturbantur enim positurae principiorum
  17. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  18. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  19. pars etiam distracta per artus non queat esse
  20. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  21. inter enim saepit coetus natura viasque.
  22. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  23. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  24. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  25. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  26. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  27. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  28. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  29. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  30. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  31. corpora conturbant magno contusa labore.
  32. fit ratione eadem coniectus parte animai
  33. altior atque foras eiectus largior eius,
  34. et divisior inter se ac distractior intus.
  35. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  36. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  37. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  38. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  39. causidici causas agere et componere leges,
  40. induperatores pugnare ac proelia obire,
  41. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  42. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  43. semper et inventam patriis exponere chartis.
  44. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  45. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  46. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  47. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  48. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  49. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  50. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  51. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  52. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  53. cernere saltantis et mollia membra moventis
  54. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  55. auribus accipere et consessum cernere eundem
  56. scenaique simul varios splendere decores.
  57. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  58. et quibus in rebus consuerint esse operati
  59. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  60. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  61. in somnis sudare tamen spirareque semper
  62. et quasi de palma summas contendere viris
  63. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  64. venantumque canes in molli saepe quiete
  65. iactant crura tamen subito vocisque repente
  66. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  67. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  68. expergefactique secuntur inania saepe
  69. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  70. donec discussis redeant erroribus ad se.
  71. at consueta domi catulorum blanda propago
  72. discutere et corpus de terra corripere instant,
  73. iactant crura tamen subito vocisque repente
  74. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  75. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  76. expergefactique secuntur inania saepe
  77. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  78. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,