De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  2. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  3. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  4. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  5. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  6. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  7. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  8. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  9. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  10. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  11. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  12. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  13. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  14. indicioque sui facti persaepe fuere.
  15. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  16. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  17. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  18. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  19. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  20. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  21. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  22. somno devincti credunt se extollere vestem,
  23. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  24. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  25. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  26. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  27. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  28. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  29. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  30. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  31. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  32. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  33. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  34. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  35. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  36. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  37. per membra atque artus decedit corpore toto,
  38. in loca conveniens nervorum certa cietque
  39. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  40. inritata tument loca semine fitque voluntas
  41. eicere id quo se contendit dira lubido,
  42. incitat inritans loca turgida semine multo
  43. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  44. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  45. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  46. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  47. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  48. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  49. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  50. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  51. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  52. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  53. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  54. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  55. stillavit gutta et successit frigida cura;
  56. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  57. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  58. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  59. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  60. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  61. nec retinere semel conversum unius amore
  62. et servare sibi curam certumque dolorem;
  63. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  64. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  65. si non prima novis conturbes volnera plagis
  66. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  67. aut alio possis animi traducere motus.
  68. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  69. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  70. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  71. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  72. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  73. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  74. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  75. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  76. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  77. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  78. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.