De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  2. haec igitur possunt utendi cognita causa
  3. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  4. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  5. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  6. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  7. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  8. utilitatis ob officium potuisse creari.
  9. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  10. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  11. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  12. multa modis multis docui, sed plurima debent
  13. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  14. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  15. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  16. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  17. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  18. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  19. et recreet vires inter datus, atque patentem
  20. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  21. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  22. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  23. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  24. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  25. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  26. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  27. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  28. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  29. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  30. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  31. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  32. dico animo nostro primum simulacra meandi
  33. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  34. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  35. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  36. id quod providet, illius rei constat imago,
  37. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  38. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  39. per membra atque artus animai dissita vis est;
  40. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  41. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  42. paulatim moles protruditur atque movetur.
  43. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  44. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  45. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  46. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  47. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  48. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  49. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  50. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  51. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  52. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  53. trudit agens magnam magno molimine navem
  54. et manus una regit quanto vis impete euntem
  55. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  56. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  57. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  58. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  59. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  60. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  61. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  62. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  63. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  64. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  65. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  66. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  67. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  68. vis animae partimque foras eiecta recessit
  69. et partim contrusa magis concessit in altum;
  70. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  71. nam dubium non est, animai quin opera sit
  72. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  73. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  74. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  75. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  76. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  77. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  78. unde reconflari sensus per membra repente