De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  2. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  3. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  4. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  5. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  6. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  7. unde reconflari sensus per membra repente
  8. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  9. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  10. perturbari anima et corpus languescere possit,
  11. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  12. Principio externa corpus de parte necessum est,
  13. quoniam vicinum tangitur auris,
  14. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  15. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  16. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  17. interiorem etiam partem spirantibus
  18. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  19. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  20. perveniant plagae per parva foramina nobis