De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  2. trudit agens magnam magno molimine navem
  3. et manus una regit quanto vis impete euntem
  4. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  5. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  6. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  7. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  8. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  9. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  10. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  11. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  12. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  13. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  14. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  15. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  16. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  17. vis animae partimque foras eiecta recessit
  18. et partim contrusa magis concessit in altum;
  19. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  20. nam dubium non est, animai quin opera sit