De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis ad primas partis elementaque prima,
  2. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  3. conturbantur enim positurae principiorum
  4. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  5. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  6. pars etiam distracta per artus non queat esse
  7. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  8. inter enim saepit coetus natura viasque.
  9. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  10. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  11. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  12. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  13. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  14. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  15. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  16. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  17. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  18. corpora conturbant magno contusa labore.
  19. fit ratione eadem coniectus parte animai
  20. altior atque foras eiectus largior eius,