De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  2. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  3. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  4. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  5. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  6. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  7. commutantur ibi positurae principiorum;
  8. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  9. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  10. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  11. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  12. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  13. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  14. tangat agam. primum res multas esse necessest
  15. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  16. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  17. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  18. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  19. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  20. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum