De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  2. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  3. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  4. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  5. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  6. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  7. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  8. est alio ut possit permitti longius alter;
  9. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  10. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  11. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  12. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  13. paulatim facilis distractus in auras;
  14. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  15. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  16. significat quod fracta magis redolere videntur
  17. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  18. deinde videre licet maioribus esse creatum
  19. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  20. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.