De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  2. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  3. principio meminisse decet quae diximus ante,
  4. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  5. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  6. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  7. extima membrorum circumcaesura ,
  8. proinde et seminibus constant variantque figura.
  9. semina cum porro distent, differre necessest
  10. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  11. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  12. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  13. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  14. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  15. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  16. proinde foraminibus debent differe figurae
  17. et variare viae proinde ac textura .
  18. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  19. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  20. contractabiliter caulas intrare palati,