De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  2. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  3. extima membrorum circumcaesura ,
  4. proinde et seminibus constant variantque figura.
  5. semina cum porro distent, differre necessest
  6. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  7. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  8. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  9. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  10. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  11. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  12. proinde foraminibus debent differe figurae
  13. et variare viae proinde ac textura .
  14. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  15. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  16. contractabiliter caulas intrare palati,
  17. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  18. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  19. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  20. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  21. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  22. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  23. commutantur ibi positurae principiorum;
  24. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  25. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  26. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  27. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  28. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  29. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  30. tangat agam. primum res multas esse necessest
  31. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  32. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  33. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  34. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  35. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  36. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  37. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  38. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  39. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  40. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  41. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  42. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  43. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  44. est alio ut possit permitti longius alter;
  45. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  46. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  47. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  48. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  49. paulatim facilis distractus in auras;
  50. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  51. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  52. significat quod fracta magis redolere videntur
  53. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  54. deinde videre licet maioribus esse creatum
  55. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  56. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  57. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  58. investigare in qua sit regione locatum;
  59. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  60. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  61. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  62. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  63. in generest, sed item species rerum atque colores
  64. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  65. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  66. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  67. auroram clara consuetum voce vocare,
  68. noenu queunt rapidi contra constare leones
  69. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  70. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  71. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  72. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  73. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  74. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  75. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  76. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  77. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  78. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde