De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  2. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  3. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  4. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  5. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  6. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  7. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  8. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  9. palantis comites com montis inter opacos
  10. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  11. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  12. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  13. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  14. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  15. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  16. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  17. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  18. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  19. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  20. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  21. pinea semiferi capitis velamina quassans
  22. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  23. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  24. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  25. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  26. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  27. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  28. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  29. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  30. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  31. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  32. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  33. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  34. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  35. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  36. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  37. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  38. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  39. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  40. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  41. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  42. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  43. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  44. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  45. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  46. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  47. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  48. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  49. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  50. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  51. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  52. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  53. siquis forte manu premere ac siccare .
  54. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  55. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  56. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  57. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  58. umida linguai circum sudantia templa;
  59. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  60. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  61. deinde voluptas est e suco fine palati;
  62. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  63. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  64. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  65. dum modo quod capias concoctum didere possis
  66. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  67. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  68. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  69. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  70. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  71. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  72. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  73. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  74. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  75. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  76. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  77. principio meminisse decet quae diximus ante,
  78. semina multimodis in rebus mixta teneri.