De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  2. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  3. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  4. umida linguai circum sudantia templa;
  5. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  6. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  7. deinde voluptas est e suco fine palati;
  8. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  9. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  10. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  11. dum modo quod capias concoctum didere possis
  12. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  13. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  14. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  15. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  16. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  17. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  18. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  19. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  20. praeterea nobis veratrum est acre venenum,