De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  2. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  3. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  4. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  5. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  6. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  7. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  8. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  9. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  10. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  11. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  12. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  13. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  14. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  15. siquis forte manu premere ac siccare .
  16. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  17. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  18. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  19. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  20. umida linguai circum sudantia templa;
  21. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  22. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  23. deinde voluptas est e suco fine palati;
  24. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  25. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  26. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  27. dum modo quod capias concoctum didere possis
  28. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  29. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  30. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  31. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  32. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  33. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  34. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  35. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  36. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  37. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  38. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  39. principio meminisse decet quae diximus ante,
  40. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  41. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  42. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  43. extima membrorum circumcaesura ,
  44. proinde et seminibus constant variantque figura.
  45. semina cum porro distent, differre necessest
  46. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  47. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  48. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  49. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,