De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. servat enim formaturam servatque figuram.
  2. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  3. per multum confundi verba necessest
  4. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  5. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  6. internoscere, verborum sententia quae sit;
  7. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  8. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  9. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  10. in multas igitur voces vox una repente
  11. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  12. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  13. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  14. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  15. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  16. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  17. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  18. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  19. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  20. palantis comites com montis inter opacos
  21. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  22. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  23. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  24. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  25. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  26. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  27. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  28. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  29. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  30. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  31. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  32. pinea semiferi capitis velamina quassans
  33. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  34. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  35. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  36. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  37. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  38. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  39. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  40. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  41. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  42. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  43. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  44. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  45. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  46. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  47. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  48. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  49. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una