De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  2. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  3. proinde foraminibus debent differe figurae
  4. et variare viae proinde ac textura .
  5. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  6. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  7. contractabiliter caulas intrare palati,
  8. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  9. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  10. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  11. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  12. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  13. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  14. commutantur ibi positurae principiorum;
  15. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  16. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  17. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  18. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  19. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  20. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  21. tangat agam. primum res multas esse necessest
  22. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  23. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  24. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  25. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  26. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  27. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  28. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  29. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  30. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  31. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  32. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  33. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  34. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  35. est alio ut possit permitti longius alter;
  36. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  37. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  38. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  39. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  40. paulatim facilis distractus in auras;
  41. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  42. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  43. significat quod fracta magis redolere videntur
  44. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  45. deinde videre licet maioribus esse creatum
  46. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  47. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  48. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  49. investigare in qua sit regione locatum;