De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  2. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  3. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  4. et seorsum varios rerum sentire colores
  5. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  6. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  7. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  8. non possint alios alii convincere sensus.
  9. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  10. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  11. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  12. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  13. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  14. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  15. reddere mendose causas utriusque figurae,
  16. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  17. et violare fidem primam et convellere tota
  18. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  19. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  20. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  21. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  22. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  23. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  24. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  25. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  26. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  27. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  28. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  29. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  30. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  31. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  32. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  33. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  34. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  35. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  36. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  37. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  38. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  39. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  40. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  41. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  42. quippe per angustum turba maiore coorta
  43. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  44. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  45. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  46. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  47. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  48. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  49. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  50. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  51. praesertim si cum summost clamore profusus.
  52. ergo corpoream vocem constare necessest,
  53. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  54. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  55. principiorum et item levor levore creatur;
  56. nec simili penetrant auris primordia forma,
  57. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  58. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  59. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  60. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  61. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  62. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  63. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  64. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  65. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  66. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  67. plane exaudiri discernique articulatim;
  68. servat enim formaturam servatque figuram.
  69. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  70. per multum confundi verba necessest
  71. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  72. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  73. internoscere, verborum sententia quae sit;
  74. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  75. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  76. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  77. in multas igitur voces vox una repente
  78. diffugit, in privas quoniam se dividit auris