De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  2. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  3. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  4. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  5. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  6. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  7. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  8. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  9. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  10. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  11. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  12. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  13. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  14. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  15. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  16. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  17. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  18. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  19. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  20. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  21. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  22. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  23. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  24. quippe per angustum turba maiore coorta
  25. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  26. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  27. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  28. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  29. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  30. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  31. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  32. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  33. praesertim si cum summost clamore profusus.
  34. ergo corpoream vocem constare necessest,
  35. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  36. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  37. principiorum et item levor levore creatur;
  38. nec simili penetrant auris primordia forma,
  39. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  40. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  41. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  42. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  43. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  44. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  45. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  46. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  47. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  48. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  49. plane exaudiri discernique articulatim;