De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  2. mutare et campos pedibus transire videmur,
  3. et sonitus audire, severa silentia noctis
  4. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  5. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  6. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  7. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  8. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  9. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  10. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  11. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  12. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  13. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  14. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  15. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  16. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  17. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  18. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  19. notitiam veri quae res falsique crearit
  20. et dubium certo quae res differre probarit.
  21. invenies primis ab sensibus esse creatam
  22. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  23. nam maiore fide debet reperirier illud,
  24. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  25. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  26. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  27. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  28. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  29. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  30. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  31. an confutabunt nares oculive revincent?
  32. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  33. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  34. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  35. et seorsum varios rerum sentire colores
  36. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  37. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  38. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  39. non possint alios alii convincere sensus.
  40. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  41. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  42. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  43. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  44. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  45. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  46. reddere mendose causas utriusque figurae,
  47. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  48. et violare fidem primam et convellere tota
  49. fundamenta quibus nixatur vita salusque.