De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  2. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  3. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  4. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  5. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  6. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  7. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  8. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  9. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  10. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  11. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  12. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  13. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  14. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  15. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  16. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  17. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  18. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  19. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  20. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  21. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  22. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  23. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  24. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  25. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  26. at maris ignaris in portu clauda videntur
  27. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  28. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  29. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  30. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  31. omnia converti sursumque supina reverti
  32. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  33. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  34. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  35. labier adversum nimbos atque ire superne
  36. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  37. At si forte oculo manus uni subdita supter
  38. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  39. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  40. bina lucernarum florentia lumina flammis
  41. binaque per totas aedis geminare supellex
  42. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  43. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  44. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  45. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  46. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  47. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  48. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  49. mutare et campos pedibus transire videmur,
  50. et sonitus audire, severa silentia noctis
  51. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  52. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  53. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  54. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  55. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  56. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  57. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  58. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  59. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  60. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  61. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  62. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  63. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  64. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  65. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  66. notitiam veri quae res falsique crearit
  67. et dubium certo quae res differre probarit.
  68. invenies primis ab sensibus esse creatam
  69. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  70. nam maiore fide debet reperirier illud,
  71. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  72. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  73. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  74. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  75. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  76. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  77. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  78. an confutabunt nares oculive revincent?