De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  2. inter eos solemque iacent immania ponti
  3. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  4. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  5. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  6. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  7. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  8. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  9. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  10. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  11. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  12. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  13. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  14. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  15. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  16. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  17. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  18. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  19. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  20. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  21. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  22. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  23. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  24. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  25. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  26. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  27. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  28. at maris ignaris in portu clauda videntur
  29. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  30. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  31. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  32. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  33. omnia converti sursumque supina reverti
  34. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  35. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  36. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  37. labier adversum nimbos atque ire superne
  38. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  39. At si forte oculo manus uni subdita supter
  40. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  41. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  42. bina lucernarum florentia lumina flammis
  43. binaque per totas aedis geminare supellex
  44. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  45. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  46. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  47. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  48. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  49. cernere censemus solem lumenque diurnum,