De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arquati, quia luroris de corpore eorum
  2. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  3. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  4. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  5. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  6. propterea quia, cum propior caliginis
  7. ater init oculos prior et possedit apertos,
  8. insequitur candens confestim lucidus ,
  9. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  10. illius; nam multis partibus hic est
  11. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  12. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  13. atque pate fecit, quas ante obsederat
  14. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  15. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  16. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  17. propterea quia posterior caliginis
  18. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  19. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  20. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  21. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  22. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  23. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  24. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  25. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  26. per multum quia dum simulacra feruntur,
  27. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  28. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  29. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  30. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  31. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  32. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  33. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  34. si credis privatum lumine posse
  35. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  36. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  37. id quod nos umbram perhibere .
  38. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  39. lumine privatur solis qua cumque meantes
  40. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  41. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  42. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  43. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  44. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  45. propterea facile et spoliatur lumine terra
  46. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  47. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  48. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  49. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  50. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  51. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  52. hoc animi demum ratio discernere debet,
  53. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  54. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  55. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  56. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  57. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  58. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  59. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  60. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  61. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  62. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  63. solque pari ratione manere et luna videtur
  64. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  65. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  66. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  67. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  68. atria versari et circum cursare columnae
  69. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  70. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  71. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  72. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  73. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  74. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  75. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  76. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  77. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  78. inter eos solemque iacent immania ponti