De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  2. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  3. hoc animi demum ratio discernere debet,
  4. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  5. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  6. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  7. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  8. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  9. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  10. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  11. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  12. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  13. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  14. solque pari ratione manere et luna videtur
  15. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  16. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  17. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  18. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  19. atria versari et circum cursare columnae
  20. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  21. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  22. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  23. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  24. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  25. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  26. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  27. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  28. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  29. inter eos solemque iacent immania ponti
  30. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  31. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  32. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  33. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  34. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  35. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  36. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  37. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  38. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  39. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  40. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  41. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  42. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  43. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  44. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  45. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  46. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  47. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  48. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  49. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  50. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  51. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  52. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  53. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  54. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  55. at maris ignaris in portu clauda videntur
  56. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  57. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  58. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  59. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  60. omnia converti sursumque supina reverti
  61. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  62. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  63. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  64. labier adversum nimbos atque ire superne
  65. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  66. At si forte oculo manus uni subdita supter
  67. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  68. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  69. bina lucernarum florentia lumina flammis
  70. binaque per totas aedis geminare supellex
  71. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  72. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  73. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  74. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  75. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  76. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  77. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  78. mutare et campos pedibus transire videmur,