De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et sonitus audire, severa silentia noctis
  2. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  3. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  4. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  5. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  6. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  7. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  8. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  9. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  10. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  11. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  12. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  13. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  14. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  15. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  16. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  17. notitiam veri quae res falsique crearit
  18. et dubium certo quae res differre probarit.
  19. invenies primis ab sensibus esse creatam
  20. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  21. nam maiore fide debet reperirier illud,
  22. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  23. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  24. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  25. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  26. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  27. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  28. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  29. an confutabunt nares oculive revincent?
  30. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  31. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  32. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  33. et seorsum varios rerum sentire colores
  34. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  35. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  36. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  37. non possint alios alii convincere sensus.
  38. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  39. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  40. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  41. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  42. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  43. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  44. reddere mendose causas utriusque figurae,
  45. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  46. et violare fidem primam et convellere tota
  47. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  48. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  49. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  50. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  51. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  52. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  53. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  54. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  55. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  56. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  57. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  58. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  59. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  60. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  61. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  62. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  63. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  64. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  65. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  66. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  67. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  68. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  69. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  70. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  71. quippe per angustum turba maiore coorta
  72. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  73. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  74. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  75. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  76. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  77. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  78. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram