De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  2. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  3. omnia per flexos aditus educta licebit
  4. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  5. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  6. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  7. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  8. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  9. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  10. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  11. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  12. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  13. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  14. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  15. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  16. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  17. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  18. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  19. omnia quandoquidem cogit natura referri
  20. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  21. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  22. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  23. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  24. per purum simulacra feruntur
  25. et feriunt oculos turbantia composituras.
  26. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  27. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  28. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  29. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  30. arquati, quia luroris de corpore eorum
  31. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  32. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  33. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  34. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  35. propterea quia, cum propior caliginis
  36. ater init oculos prior et possedit apertos,
  37. insequitur candens confestim lucidus ,
  38. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  39. illius; nam multis partibus hic est
  40. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  41. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  42. atque pate fecit, quas ante obsederat
  43. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  44. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  45. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  46. propterea quia posterior caliginis
  47. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  48. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  49. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  50. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  51. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  52. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  53. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  54. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  55. per multum quia dum simulacra feruntur,
  56. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  57. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  58. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  59. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  60. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  61. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  62. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  63. si credis privatum lumine posse
  64. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  65. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  66. id quod nos umbram perhibere .
  67. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  68. lumine privatur solis qua cumque meantes
  69. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  70. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  71. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  72. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  73. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  74. propterea facile et spoliatur lumine terra
  75. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  76. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  77. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  78. illorum est; eadem vero sint lumina necne,