De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  2. illius; nam multis partibus hic est
  3. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  4. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  5. atque pate fecit, quas ante obsederat
  6. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  7. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  8. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  9. propterea quia posterior caliginis
  10. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  11. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  12. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  13. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  14. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  15. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  16. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  17. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  18. per multum quia dum simulacra feruntur,
  19. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  20. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.