De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  2. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  3. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  4. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  5. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  6. si credis privatum lumine posse
  7. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  8. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  9. id quod nos umbram perhibere .
  10. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  11. lumine privatur solis qua cumque meantes
  12. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  13. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  14. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  15. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  16. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  17. propterea facile et spoliatur lumine terra
  18. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  19. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  20. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri