De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  2. omnia quandoquidem cogit natura referri
  3. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  4. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  5. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  6. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  7. per purum simulacra feruntur
  8. et feriunt oculos turbantia composituras.
  9. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  10. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  11. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  12. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  13. arquati, quia luroris de corpore eorum
  14. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  15. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  16. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  17. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  18. propterea quia, cum propior caliginis
  19. ater init oculos prior et possedit apertos,
  20. insequitur candens confestim lucidus ,