De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  2. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  3. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  4. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  5. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  6. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  7. particulam venti sentire et frigoris eius,
  8. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  9. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  10. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  11. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  12. tangimus extremum saxi summumque colorem
  13. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  14. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  15. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  16. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  17. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  18. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  19. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  20. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  21. primus enim citra postes tum cernitur ,
  22. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  23. post extraria lux oculos perterget et
  24. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  25. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  26. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  27. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  28. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  29. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  30. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  31. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  32. atque alium prae se propellens volvit,
  33. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  34. distare ab speculo tantum semota videtur.
  35. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  36. ---
  37. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  38. binis quoniam res confit utraque.
  39. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  40. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  41. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  42. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  43. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  44. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  45. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  46. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  47. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  48. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  49. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  50. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  51. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  52. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  53. omnia per flexos aditus educta licebit
  54. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  55. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  56. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  57. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  58. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  59. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  60. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  61. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  62. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  63. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  64. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  65. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  66. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  67. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  68. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  69. omnia quandoquidem cogit natura referri
  70. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  71. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  72. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  73. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  74. per purum simulacra feruntur
  75. et feriunt oculos turbantia composituras.
  76. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  77. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  78. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  79. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur