De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  2. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  3. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  4. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  5. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  6. omnia per flexos aditus educta licebit
  7. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  8. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  9. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  10. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  11. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  12. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  13. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  14. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  15. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  16. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  17. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  18. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  19. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  20. propterea quia, de speculi qua parte recedas,