De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  2. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  3. denique Democritum post quam matura vetustas
  4. admonuit memores motus languescere mentis,
  5. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  6. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  7. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  8. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  9. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  10. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  11. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  12. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  13. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  14. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  15. ebrius urgeris multis miser undique curis
  16. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  17. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  18. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  19. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  20. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  21. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  22. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  23. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  24. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  25. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  26. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  27. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  28. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  29. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  30. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  31. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  32. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  33. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  34. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  35. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  36. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  37. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  38. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  39. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  40. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  41. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  42. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  43. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  44. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  45. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  46. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  47. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  48. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  49. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  50. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  51. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  52. tempore de mortis nec delibare valemus,
  53. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  54. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  55. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  56. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  57. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  58. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti