De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  2. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  3. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  4. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  5. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  6. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  7. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  8. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  9. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  10. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  11. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  12. eicit enim sulcum recta regione viaque
  13. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  14. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  15. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  16. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  17. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  18. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  19. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  20. nam facit ipsa suis inter dum femina factis