De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  2. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  3. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  4. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  5. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  6. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  7. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  8. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  9. atque alias alii complent magis ex aliisque
  10. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  11. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  12. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  13. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  14. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  15. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  16. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  17. usque adeo magni refert, ut semina possint
  18. seminibus commisceri genitaliter apta
  19. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  20. atque in eo refert quo victu vita colatur;