De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. morigerisque modis et munde corpore culto,
  2. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  3. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  4. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  5. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  6. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  7. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.