De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  2. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  3. inde Venus varia producit sorte figuras,
  4. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  5. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  6. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  7. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  8. maternoque mares existunt corpore creti;
  9. semper enim partus duplici de semine constat,
  10. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  11. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  12. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  13. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  14. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  15. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  16. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  17. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  18. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  19. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  20. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,